Dean and Chapter

Curia Regis Roll 79

1221

Ebor’-Willelmus de Percy optulit se quarto die versus magistrum Rogerum de Insula decanum Ebor’ de placito quare tenuit placitum in curia Christianitatis de laico feodo ipsius Willelmi in Linton’ et in Siclinghal’ contra etc, et versus magistrum hospitalis Sancti Leonardi de Eboraco de placito quare secutus fuit placitum etc; et ipsi non venerunt etc.; et vicecomes non misit nomina plegiorum. Et ideo, sicut prius, attachiet eos quod sint a die Pasche in xv dies etc.; et vicecomes sit auditurus etc.
Et Willelmus ponit loco suo Jordanum del Estr’ etc.